라틴어 문장 검색

qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 1:5)
quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet, amicosque [in] patris eius atque avi iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 9:7)
quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 2:4)
haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:6)
Vtinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem de re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 4:2)
cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:4)
paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:3)
tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:6)
non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:6)
O rem miseram atque acerbam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:3)
sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros quoque animos - id quod fieri profecto non potest - duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:4)
odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:3)
quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:2)
nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION