라틴어 문장 검색

Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:1)
permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 4:6)
Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit, siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro summo numine trinisque in die sacrificiis colere perseuerauit uolebatque credi monitione eius futura praenoscere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 56장 1:1)
Africam pro consule biennio optinuit extra sortem electus ad ordinandam prouinciam et intestina dissensione et barbarorum tumultu inquietam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:3)
Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:1)
ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:2)
atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 1:1)
Litium series ubique maiorem in modum excreuerant, manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis, accedentibus nouis ex condicione tumultuque temporum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:1)
Conuenit inter omnis, tam certum eum de sua suorumque genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmare senatui aut filios sibi successuros aut neminem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 25장 1:1)
condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur nisi occisis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:1)
Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:2)
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 25:2)
sin autem ipse hostem fefellissetet saltum occupasset, cum trepidantium barbarorum tumultum exaudisset, persequens tum regem id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 18:1)
Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:24)
Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION