라틴어 문장 검색

cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 3:3)
quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 1:3)
Perusia capta in plurimos animaduertit, orare ueniam uel excusare se conantibus una uoce occurrens 'moriendum esse'. scribunt quidam trecentos ex dediticiis electos utriusque ordinis ad aram Diuo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 15장 1:1)
spectauit autem studiosissime pugiles et maxime Latinos, non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum Graecis solebat, sed et cateruarios oppidanos inter angustias uicorum pugnantis temere ac sine arte.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 2:2)
Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:1)
alterius poenae duos filios adiecit deprecari pro patre conatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:3)
quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:2)
atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:3)
Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 26:2)
Ira igitur in rabiem versa eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes conabantur ascendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 22:1)
Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 8:1)
Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 11:2)
"Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:51)
Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est et, postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 12:2)
Nuper se ille dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION