라틴어 문장 검색

igitur petito paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장6)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장7)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
id perniciabile reo et Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장3)
ergo et prioris silentii defensionem et quid in futurum statuerim simul aperiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장4)
metum prorsus et noxae conscientiam pro foedere haberi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장4)
nec multo post litterae adferuntur quibus in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장5)
indistincta haec defensio et promisca dabitur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장20)
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장1)
quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri postremo grave conscientiae, grave famae suae, si proximus amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장2)
ergo omissa defensione finem vitae sibi posuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장10)
Igitur Domitius defensionem meditans, Marsus tamquam inediam destinavisset, produxere vitam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장1)
' ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum Claudio, Messalinae quoque lacrimas excivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION