라틴어 문장 검색

Tali textu recte factorum, Constantius iam metuente sublimior, militarique consensu, secundo Sarmaticus appellatus, ex vocabulo subactorum, iamque discessurus, convocatis cohortibus, et centuriis, et manipulis omnibus, insistens, signisque ambitus et aquilis, et agmine multiplicium potestatum, his exercitum allocutus est, ore omnium favorabilis, (ut solebat).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 25:1)
Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 14:2)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 9:1)
Omniumque consensu hac probata sententia, pergebant (ut praeceptum est), expediti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 8:1)
Ita civitate incensa, et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:2)
Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 8:1)
Postridie Bineses, unus ex Persis quem inter alios excellere diximus, mandata regis complere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit summa, migrationem e patria civibus nuntians luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 1:1)
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus, Persicis optimatibus assignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 12:1)
Valentiniano, scholae secundae scutariorum tribunus, communi magistratuum civilium et militarium consensu, Nicaeae absenti defertur imperium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장1)
Quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur, et ambitioso ponte exsultat quem ipse, iudicio principum maximorum, et magna civium laetitia dedicavit, ingratorum, ut res docuit apertissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 3:2)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta, proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 9:1)
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 6:1)
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION