라틴어 문장 검색

e quo si quis sibi appetet, violabit ius humanae societatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:5)
Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generates, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 30:1)
Nulla sancta societas Nec fides regni est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:3)
Nam quicquid eius modi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare sanctam societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:5)
deserunt enim vitae societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil operae, nihil facultatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:3)
in quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitae et ad nostras utilitates officia ante collata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 60:2)
Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:1)
Sed, quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:2)
est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:3)
Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:1)
Gradus autem plures sunt societatis hominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:1)
Artior vero colligatio est societatis propinquorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:6)
ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:7)
Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION