라틴어 문장 검색

verum nocturnae quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine gravitatem annonae praedixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장3)
quidam pampineam coronam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere, vergente autumno mortem principis ostendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장4)
atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장10)
et imbelle vulgus sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장8)
tuncque primum conscripti sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem potentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장10)
simul hospitale donum, coronam auream, tradebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장8)
si singulis manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et qui accepissent!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장8)
inde initium fore ut transgressus in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus maiore fama studia civium eliceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장4)
Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장1)
causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper coniuratione magis exterritum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장3)
quin immo sibi ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse in civitate aut tueri conspicuum et eminentem locum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 6:1)
equi non forma, non velocitate conspicui.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:2)
nec regibus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 1:2)
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장7)
nec deerant e contrario qui ambitione stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen- tum belli mercarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION