라틴어 문장 검색

Illic anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis credebatur esse ejusdem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:136)
Illic elephas monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:146)
Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:159)
sed tantum, ut quaedam fragilis probabilitatis remedia docuerunt, opinor in herbarum arborumque naturis, ibi picturae lusisse lasciviam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:173)
De curru, auriga et comitatu naturae
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 4:1)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)
Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:31)
Natura Alano loquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 7:1)
in qua ad corporis clientelam diversas membrorum ordinans officinas, in eadem, sensus quasi corporeae civitatis excubias vigilare praecepi, ut quasi exterorum hostium praevisores, corpus ab exteriori importunitate defenderent, ut sic totius corporis materia nobilioribus naturae purpuramentis ornata, ad nuptias gradiens, marito Spiritui gratius jungeretur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:10)
Ego sum illa, quae ad exemplarem mundanae machinae similitudinem, hominis exemplavi naturam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:19)
ut in eo velut in speculo, ipsius mundi scripta natura appareat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:20)
illa contemplationis lumine mentis noctem illuminat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:29)
Nec in hac re hominis natura potest meae dispensationis ordinem accusare:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:34)
In his ergo, amplioribusque naturae muneribus, mundus in homine suas invenit qualitates Dei providentia cuncta gubernat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION