라틴어 문장 검색

"supremus hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis, nec iam mortiferas audebis spargere flammas in famulos famulasve Dei, quibus intima casti vena animi sola fervet de lampade Christi, tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis caesa cupidineo madefactum sanguine lavit, gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith sprevit et incestos conpescuit ense furores, famosum mulier referens ex hoste tropaeum non trepidante manu vindex mea caelitus audax!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 113)
nam pallor in ore conscius audacis facti dat signa reatus et deprensa tremunt languens manus et color albens.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1198)
O facinus audax!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 373)
O hominem audacem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4101)
Hocine tam audax facinus facere esse ausum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 37)
Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 4140)
Rogitas audacissime?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 434)
Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 39)
O facinus audax!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 18)
audacissime oneris quidvis impone, et feret.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 395)
at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:18)
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:13)
Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:2)
Postquam visa satis primos acuisse furores consiliumque omnemque domum vertisse Latini, protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti delata noto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:1)
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION