라틴어 문장 검색

hac ex causa progressa sum obviam tibi, desiderans faciem tuam invenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:7)
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:7)
tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:5)
Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:19)
Potuit parricida esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:16)
ita ergo et sapiens verbis ac disputationibus, tamquam medicus medicamentis, contrarias curare desiderat passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:6)
Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:20)
Itaque ea quae sunt terrena desiderat, cibi coelestis alienus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:11)
Etenim plurimum interest utrum peccata sua jactare desideret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:10)
et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 1:2)
Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 7:2)
Et quoniam mirari posse quosdam existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 2:1)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION