라틴어 문장 검색

simulque coquuntur mel, galbanum, resina terebinthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet, quotidie sub lingua liquatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:6)
) coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:3)
interdum acer, ut lac cum allio coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 4:3)
ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio, eaque ex ptisana potissimum, aut jus in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 4:4)
in vicem ejus cremor ptisanae sumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 5:7)
Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:1)
Ducitur autem percolato ptisanae cremore, cum oleo et melle sic, ut praeterea nihil adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:11)
portulacam vel coctam, vel ex dura muria edisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:7)
Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
vel, si somnus non accedit, vitellos cum aqua in qua rosae floris folia cocta sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:2)
coquendumque id, omnia quae indita sunt, liquata, in unitatem quamdam coeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:4)
vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:4)
Inulae quoque radix contusa, et ex vino austero postea cocta, et late super coxam imposita, inter valentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:6)
ac deinde noctu cataplasmata calefacientia imponere, maximeque hibisci radicem ex vino coctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:4)
Si major est dolor, papaveris cortices in vino coquendi, miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION