라틴어 문장 검색

qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos corripuit pullos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:6)
clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:7)
civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit, Curionem prorsus Curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 1:4)
plūrimī occīduntur bonaque eōrum corripiuntur.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle38)
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:1)
Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:20)
Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:22)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.9)
Tertio et tricensimo anno, ut ipsum audiebam, pedum dolore correptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 4:2)
et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:2)
Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis viam ipsam corripiemus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 6:2)
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:3)
Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION