라틴어 문장 검색

et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 199:1)
proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 211:1)
Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:2)
nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos, sed non contigisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 111:2)
dic, me tibi displicuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:3)
crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 121:2)
omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 27:3)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:2)
illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut summas in et capita conferre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:1)
ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:3)
vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:4)
digitos, cum summi coierunt, ad os referre, cur quibusdam displicuerit, nescio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:3)
quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 10:1)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION