라틴어 문장 검색

Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
esse damnatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 5:4)
qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant dicens damnatum sibi poenas luisse multo acrius a se vexatum quam ipse vexarat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 20:2)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:1)
Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit violato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:1)
violatum cum se nosset multa caede pollutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 1:1)
Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:2)
Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 5:1)
Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 4:1)
O male vicinis haec moenia condita Gallis, O tristi damnata loco!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:53)
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae Ante ipsum penetrale deae semperque calentes Mactavere focos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:44)
O utinam coelique deis erebique liceret Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:52)
semperque potentes Detrahere in cladem fato damnata maritos, En nupsit tepido pellex Cornelia busto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:12)
Certe violata potestas Invenit ista deos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION