라틴어 문장 검색

Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:5)
Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:1)
Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:1)
Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 32:1)
Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:3)
Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
Dux interea Gallorum, vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 6:1)
Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 7:1)
corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 8:1)
Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit utrisque, quiescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 9:1)
Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:1)
Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 9:2)
'Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 6:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION