라틴어 문장 검색

Verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat contemptis, parandis operibus diei residuum et nox omnis absumpta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:1)
quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:2)
et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:5)
Et ignorante hoc domno Carolo rege, misit missos suos Adalgisum et Gailonem atque Woradum, ut moverent exercitum Francorum et Saxonum super Sclavos paucos, qui rebelles fuerant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:8)
Karolus vero rex de nocte consurgens, ignorantibus Hludowico et Karlomanno, igne sua castra concremavit, atque ita revertitur in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:8)
Quod audiens Odo rex, quia sui fatigati erant, quasi ignorans hoc Sequanam transiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:4)
'Angustiae mihi undique, et quid eligam, ignoro, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt'.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:23)
Corue decore decens, cingnum candore parentas.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:2)
Vincere posse decet, uincere crimen habet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:10)
Accepti memores nos decet esse boni.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:29)
fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis:
(아풀레이우스, 변명 9:11)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, uersiculos nihil necesse est?
(아풀레이우스, 변명 10:17)
an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam?
(아풀레이우스, 변명 13:2)
praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui et adhuc hercle non satis noui.
(아풀레이우스, 변명 15:10)
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat:
(아풀레이우스, 변명 50:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION