라틴어 문장 검색

Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites, cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 23:2)
Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta ingentis opulentiae plena, facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 11:2)
patere vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 20:2)
"Per ego vos deos patrios aeternumque ignem, qui praefertur altaribus, fulgor em que solis intra fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:48)
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 35:1)
Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:2)
Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 6:1)
Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 6:2)
"Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:20)
"Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:33)
expectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 37:1)
relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 10:1)
Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 11:2)
Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris fecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 5:1)
His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION