라틴어 문장 검색

iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 35:1)
Agit Meleager gratias amplexusque Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam conlaudat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 11:1)
An septi vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis?
(단테 알리기에리, Epistolae 39:3)
nam in utilitate dicendorum benevolentia paratur;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:6)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.4)
- Munitionis, cui nomen Castellum Necessitas, fortis at irrita defensio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.5)
Mortuo tribuno, summum imperium Washingtonio delatum est, qui, cujusdam munitionis forti quanquam irrita defensione, strenui militis nomen, gloriamque permagnam comparavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.33)
magnum, itaque, militum numerum Bostonia dimisit, imperioque duci Lee dato, mumitaque Bostonia, cum exercitu reliquo Novum Eboracum tendit, omniaque, quae ad defensionem pertinerent, sedulo paravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.10)
Compertum habeo, libertatem nostram periclitatum iri, ne dicam, perditum iri, nisi ejus defensio copiis, quibus stipendium perpetuum solvitur, mandata fuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.25)
Exercitus eum cibaria, cives libertatis bonorumque defensionem poposcere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.39)
agricolae, autem, bonorum praesidium et defensionem, flagitabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.120)
ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:11)
nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:7)
inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 7:2)
Hoc unum, Deci, nobis (ut et ipse, quantum tua sinit adolescentia, videre et ex patre Albino audire potuisti) in omni vitae cursu optimum visum est, ut, quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION