라틴어 문장 검색

additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:1)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animadvertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 630:1)
nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 129:1)
scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 276:1)
ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro transfugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 280:1)
Silanus quantis maximis potuit itineribus - inpediebant autem et asperitates viarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae - , tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 7:1)
interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 13:2)
impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 40:2)
per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 383:1)
ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac valle communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 391:1)
Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 142:1)
Transfugarum Italicorum magna erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 306:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION