라틴어 문장 검색

Sed et si homo sit frigidus vel alias impotens ad Veneris opera peragenda repertus, nullas affectat carnis delectationes assumere, quia efficiens amoris causa in eodem defecisse cognoscitur, quae in parte procul dubio regnat inferiori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:7)
Coamans tamen pati non debet ut aliquarum ipsa rerum laboret inopia, si quocunque potest auxilio suffragari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:18)
Vehementer etenim ad verecundiam pertinet amatoris, si rerum ipse fertilitate beatus patiatur coamantem necessitate aliqua detineri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:19)
Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi materia nobis deficeret copiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:11)
Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:6)
nam amor non solet durare vulgatus sed prorsus deficere consuevit, si fuerit propalatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:10)
Augmentare consuevit amorem mutatio facta vel facienda locorum, nec non correctiones et verbera, quae a parentibus patiuntur amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:15)
Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:5)
Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:16)
Sed et si alteri coamantium necessitates maximas patienti et opportunitate plurima laboranti abundans manus alterius non succurrat amantis, amor consuevit inde plurimum indignari et ignominiosum capere finem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:4)
Si unus amantium alteri fidem frangat amanti, si quidem vir fuit ille, qui fregit, et hoc novi peregit amoris intuitu, prioris efficitur penitus indignus amore atque ipsius frustrandus amplexu, quia in eo prioris spiritus deficit amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:1)
Nam, qui tam immundo se copulavit amori nullis, quum adversa patitur, amoris meretur privilegiis adiuvari, sed patienter tolerare tenetur, quum ei scienter se copulavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:3)
Si tamen iste ad priorem non redit amantem sed in secundae amatricis studet amore persistere, non habet unde prior contra istam queratur amatrix, si partum tueri studet amorem et aliam potius quam se ipsam patitur callida deceptione frustrari."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 18:3)
"Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:6)
XIX. Si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit. XX.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION