라틴어 문장 검색

atque ego non videam talis subsidere ventos, cum tibi provectas auferet unda rates, ut te felici post victa Ceraunia remo accipiat placidis Oricos aequoribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a8)
quin etiam, si me ulterius provexerit ira, ostendes matri bracchia laesa tuae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1514)
Avienus, si quid poterat, in filiis generis fratribus provehendis moliebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:4)
simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis quam quasi coli intellegebam sed provectu aetatis et 1 militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:5)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
namque, ut post comperi, plus Massiliensium benignitate provectus est, 1 quam status sui seu per censum seu per familiam forma pateretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:4)
Tu quidem pulchre (mos hic tuus, et persevera), vir omnium bonorum, qui uspiam degunt, laude dignissime, quod amicorum gloriae, sicubi locus, lenocinaris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 1:1)
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:1)
"nam fama nec antris Chironis patria nec degere Peleos aula."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권203)
"si bene quid merui, si me de matre cadentem fovisti gremio et traiectum vulnere plantas firmasti, si stagna peti Cirrhaea bicorni interfusa iugo, possem cum degere falso contentus Polybo, trifidaeque in Phocidos arto longaevum implicui regem secuique frementis ora senis, dum quaero patrem, si Sphingos iniquae callidus ambages te praemonstrante resolvi, si dulces furias et lamentabile matris conubium gavisus ini noctemque nefandam saepe tuli natosque tibi, seis ipsa, paravi, mox avidus poenae digitis eaedentibus ultro incubui miseraque oculos in matre reliqui:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권14)
"nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae maluerit, Phrygiis aut degere longius annis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권286)
sic otia Martis degere et armiferas laxare adsueverat iras ingentes contra ille viros Acheloia circum litora felicesque deo monstrante palaestras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권328)
Sterculus et Mutunus et Larentina provexit imperium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 3:2)
Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:2)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION