라틴어 문장 검색

tu cum pecuniae, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:7)
sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 2:1)
sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 1:5)
Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:7)
insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:7)
non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:4)
habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:4)
qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:4)
si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:3)
in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:5)
nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:2)
in illo priore, ubi dolus malus additur, sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:3)
Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:2)
quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:2)
tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION