라틴어 문장 검색

nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas accipit inferias placatus crimine sacro, hae sunt deliciae Iovis infernalis, in istis arbiter obscuri placidus requiescit Averni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권118)
"hic Christus nobis Deus adfuit et mera virtus, illic lascivum, Campania fertilis, hostem deliciae vicere tuae;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2258)
consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2378)
David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, inde ad delicias regis;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), David1)
quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet ad tactum voluit palpandi interprete sensu, at nos delicias plumarum et linea texta sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 187)
tunc postliminio redeuntem suscipit alto cana Fides gremio tenerisque oblectat alumnam deliciis, multos post divorsoria carnis ore renarrantem querulo, quos passa, labores.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1222)
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 182)
Formosum pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini, nec quid speraret habebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.1)
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS15)
Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessuma munerum ferres, divite me scilicet artium quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum sed non haec mihi vis, nec tibi talium res est aut animus deliciarum egens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 81)
si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis hoc age deliciis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 613)
infantiam statim deliciis solvimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:3)
verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 74:4)
nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 101:2)
ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠι¨θέουσ enim eadem de causa dici affirmat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION