라틴어 문장 검색

Pro- venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 66:1)
Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:2)
Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:1)
Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:3)
Bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum parat.
(세네카, De Providentia, book 1 7:3)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta et remissiones et voluptates, si volueris mala putare levia potius quam invidiosa facere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:4)
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
Deliciis tuis, diues, ardebimus?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.19)
nos sine deliciis educamur, sine muris uiuimus, sine uita uincimus.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 16:16)
Videns autem puella anum illico surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius lacrimabantur pre ardore piperis et aliorum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:23)
et o tu lectule deliciis facte beate meis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 153)
felix intactum Corydon qui temptat Alexin agricolae domini carpere delicias!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b24)
"deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est, ne speculum dominae porrigat illa nouae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 743)
"ergo age, trade virum non otia pigra foventem deliciisque gravem, sed quem modo nauticus urit aestus Abydenique sinus et Sestias ora Hellespontiacis circumclamata procellis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 243)

SEARCH

MENU NAVIGATION