라틴어 문장 검색

Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:2)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:1)
At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:4)
Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:1)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:5)
Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:6)
quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:2)
idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:6)
si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:5)
nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:7)
et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:2)
Super haec inguen quoque nonnumquam uarice inplicetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION