라틴어 문장 검색

quid, mea cum pugnat sententia secum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 161)
esto beata, funus atque imagines ducant triumphales tuom nec sit marita, quae rotundioribus onusta bacis ambulet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 83)
longa quibus facies ovis erit, illa memento, ut suci melioris et ut magis alba rotundis, ponere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.9)
umber et iligna nutritus glande rotundas curvat aper lances carnem vitantis inertem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.27)
sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:2)
ne iis quidem , qui laudativam , utilium, iudicialem iustorum contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione vera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:1)
unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 210:3)
ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aiter enim multis modis fiet enormis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 286:4)
Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:1)
num quis huic illam praeferret vitem, cui aureae uvae, aurea folia dependent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:3)
Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 13:2)
Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:6)
haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:6)
Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 22:7)
Ita " arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes habeat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION