라틴어 문장 검색

Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.6)
Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:21)
Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:1)
Et quicquid de faciendis signis acceperis, uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:16)
Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum uiderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.1)
inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 13)
Cylindrvs Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 21)
quodque ad ludorum curatores attinet, ne palma detur quoiquam artifici iniuria neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS18)
vide si hoc utibile magis atque in rem deputas, ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 315)
Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:22)
malo quidem me quovis dignum deputem - malo se dignum deputat, nisi miser sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:5)
exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:1)
cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 23:4)
ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION