라틴어 문장 검색

Etiam derides, quasi nomen non noveris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 239)
properato absente me comesse prandium, post ante aedis cum corona me derideto ebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2136)
Si me derides, at pol illum non potes, patrem meum, qui huc advenit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 162)
Derides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2155)
nunc deridebo hercle hominem, si convenero;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 54)
Illuditur enim visu oculorum, illuditur auditu aurium;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:15)
ibit et inluserit hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5911)
Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:1)
inludere capto et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', ut verbis virtutem inlude superbis, et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, ut silvestres uri adsidue capraeque sequaces <inludunt>. 'capto' autem, quod ita Troiani putabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 643)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION