라틴어 문장 검색

te exspectat palpitantium civium extrema libertas, quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule placet, si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae, quantum rumor est, Anthemii principis opes, statuit te auctore nobilitas seu patriam dimittere seu capillos, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 4:2)
et euangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:2)
cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam suspectui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:5)
"sic ergo gradum, sic ora manusque, nate, feres comitesque modis imitabere fictis, nete suspectum molli non misceat aulae rector et incepti pereant mendacia furti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권139)
"haec quoque castra patent, necdum meruere timeri, an suspectus ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권272)
Virtutem cuius progressu videris, ne exitum eius desperes.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 773)
Summa haec causa, immo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 1:4)
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:2)
Respondebat ille desperans:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:5)
deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:3)
adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 170:2)
maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 510:3)
Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha2)
ibi multa saepe ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 134:1)
et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir cuius providentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 503:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION