라틴어 문장 검색

Per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:3)
devictam Asiam subsedit adulter.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:12)
Icci, beatis nunc Arabum invides gazis et acrem militiam paras non ante devictis Sabaeae regibus horribilique Medo nectis catenas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 291)
quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal devictus et pulcher fugatis ille dies Latio tenebris, qui primus alma risit adorea, dirus per urbis Afer ut Italas ceu flamma per taedas vel Eurus per Siculas equitavit undas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 49)
itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 108:1)
huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:1)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:1)
ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:2)
ceterum , quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 113:2)
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장52)
In Hispania nomen familiae renovatum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장4)
Ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia deuictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장4)
Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장1)
renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION