라틴어 문장 검색

Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:3)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:2)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)
O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:3)
Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:3)
Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 108:2)
tempus nos avidum devorat et chaos.
(세네카, Troades 415:1)
"sacra tridentiferi Iovis hic armenta profundo Pharnacis immergit genitor;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem81)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)
huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes et superet Pimplea sitim largeque volantis ungula sedet equi reseretque arcana pudicos Phemonoe fontes vel quos meus auspice Phoebo altius immersa turbavit Pollius urna, innumeras valeam species cultusque locorum Pieriis aequare modis, vix ordine longo suffecere oculi, vix, dum per singula ducor, suffecere gradus, quae rerum turba!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis18)
his caedere silvas et levare trabes, illis immergere curae fundamenta solo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis53)
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae immersit cineri iuvenem primaque iacentis serpere crudeles vidit lanugine flammas, adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum12)
ille citus sublime petit similisque cadenti crescit in adversum, tandemque exhaustus ab alto tardior ad terram redit atque immergitur arvis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권262)

SEARCH

MENU NAVIGATION