라틴어 문장 검색

qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:6)
verum nos oculis quia solis cernere quimus, propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes res ibi eam contra feriant forma atque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:5)
sic ubi se primum speculi proiecit imago, dum venit ad nostras acies, protrudit agitque aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus quam speculum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:6)
fit prius ad sensum [ut] quae corpora conveniebant nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:19)
quin etiam gallum noctem explaudentibus alis auroram clara consuetum voce vocare, noenu queunt rapidi contra constare leones inque tueri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:17)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum volumus, quareque datum sit membra movere et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:1)
fit uti pars inde animai eliciatur et introrsum pars abdita cedat, pars etiam distracta per artus non queat esse coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:7)
ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:13)
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:11)
ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit prae macie;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:13)
nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:8)
sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a nervis et sanguine longius esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:5)
tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:4)
quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION