라틴어 문장 검색

In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Virgilius invenitur qui eloquentiam ex omni genere conflaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:4)
Videsne eloquentiam omni varietate distinctam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:1)
Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc brevis nunc copiosa nunc sicca nunc florida nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:2)
In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:1)
Sed nec hoc verbum ex diligentia Virgiliana venire mihi videtur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 6:1)
veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
Σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:3)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
nutrimenta Cicero in Oratore sed quod educata huius nutrimentis eloquentia ipsa se postea colorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1761)
cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3737)
ut enim Homerus dicit, Phorbas pater Ilionei semper Mercurio deo eloquentiae favente pugnavit, ut Horatius Mercuri facunde nepos Atlantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5205)
merito ergo huic datur eloquentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5206)
bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur accommodat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8017)
mercurius pater est Mercurius Iovis et Maiae, quae est una de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1381)
et cum aruspices respondissent illic fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quandoque ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt et in templo Martis locata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6649)

SEARCH

MENU NAVIGATION