라틴어 문장 검색

et ut nondum satis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:2)
duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 66:2)
ubi enim eum secum acie conflixisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:2)
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)
namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 362:2)
nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:3)
prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:2)
et cum tempestas eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam ambiguo fessi in posterum diem proelium parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:3)
legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent . . iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 329:1)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)
Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 446:1)
modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 116:1)
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:2)
Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION