라틴어 문장 검색

inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장8)
sed tunc qui ea vincla admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장7)
Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장1)
vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, truculentior quam antea, tamquam adversus defectores et in tempore rebellaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장4)
illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium, non vetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장5)
igitur Corbulo quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique diversos locos pariter invaderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장2)
idem Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno relictos proximus quisque possessor invaserant, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장2)
dein pons continuatus collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen magno et infenso agmine auditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장3)
converterent aquilas et iuncti invaderent Armeniam abscessu Vologesis infirmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장3)
haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장4)
causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper coniuratione magis exterritum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장3)
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
ita consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION