라틴어 문장 검색

interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:2)
Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 142:3)
saeva Tisiphone, caput serpentibus vallata, post raptum canem portam vacantem clausit opposita face.
(세네카, Hercules Furens 14:22)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
ecce direpta cute viscera manus detexit;
(세네카, Hercules Oetaeus 18:38)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
diripitur ignis:
(세네카, 오이디푸스 1:28)
diripitur ardens Troia, nec caelum patet undante fumo:
(세네카, Troades 20:1)
me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1618)
"foederis heu taciti, cuius fallacia uerba non audituri diripuere Noti."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 712)
illas direptisque comis tunicisque solutis excipit obscurae prima taberna uiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 837)
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae intratis solidatur aquis durataque massa sustinet advectos peregrino in gurgite campos, sic te dispositam spectantemque undique portus, vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
"quod consanguineo me Vandalus hostis Halano diripuit radente, suis hic ultus ab armis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 163)
diripiunt diversa oculos et ab arte magistra hoc vincit, quodcumque vides;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 183)

SEARCH

MENU NAVIGATION