라틴어 문장 검색

Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:1)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
- nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:1)
isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 1:2)
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:1)
res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:2)
causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:5)
an tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:5)
atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:1)
partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra- tuum, more, aequitate consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:2)
partitionum autem et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:1)
In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput umeri manus latera crura pedes et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:2)
Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:7)
partitione tum sic utendum est, nullam ut partem re- linquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:1)
ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION