라틴어 문장 검색

Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 59:1)
Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione versatos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 126:2)
Sed hi, quos nominavi, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 130:1)
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:4)
si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:5)
Ergo ille civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:2)
Maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:1)
sive haec in errore inperitorum posita esse et fabularum similia didicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos vix audiendo cognoscimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:10)
Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam non numquam August.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 29:2)
quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:5)
omnia antiquitatis monumenta colligo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:4)
40 8789). Recte etiam moveri animos hominum antiquitate clarissimis testimoniis testata et consignata (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.29)
Sed a Stoicis vel princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus Antipatri, degeneravit, Panaetius, nec tamen ausus est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 9:3)
ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 69:7)
Quis est autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION