라틴어 문장 검색

propter quae beneficia peculiaria dei, quoniam vobis iura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis, obsecro ac moneo, ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis nec nimis nimiae credat incolumitati, sed tandem professione religionis arrepta viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, faciat se vetustus annis meritis novum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 3:1)
ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna, nisi poetas et cum ab historia non recedunt mentiri existimabis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 2:3)
Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum, cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit, itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit, quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increparive sed consolatorie potius compellare cura-vimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
et si qua est istic municipioli nostri sub-urbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis mimica largitate recitatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:4)
est enim haec quaedam vis malis moribus, .ut innocentiam multitudinis devenustent scelera paucorum, cum tamen e diverso bonorum raritas flagitia multorum nequeat excusare virtutibus communicatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 8:2)
proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaturas iungite preces, ut dignatus prosperare quae gerimus nostrique dominii temperans lites arma compescens illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 2:1)
Nam Claudi Etrusci testimonium documentum est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr20)
hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram et colis exsequias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam22)
Atque is ubi intorto signatus vellere crinem convenitque deis, hilari per castra tumultu vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos Tellurem placare parat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권128)
numquamne priorum haerebunt documenta novis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권354)
"documenta Mycenis sanximus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권324)
Felicitas infelici innocentia est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F5)
In felice felicitas est innocentia, nequitia ipsa poena sui est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I8)
Numquam virtutis molle documentum est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N49)
Peccare nolle triumphus innocentiae est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P8)

SEARCH

MENU NAVIGATION