라틴어 문장 검색

et si quadrata erit, quantum habuerit latitudinis dimidia addita constituatur altitudo;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장3)
gradationes scalarum inter cuneos et sedes contra quadratorum angulos dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione inter eas iterum mediae dirigantur, et ad summam quotiens praecinguntur, altero tanto semper amplificantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장8)
formarum autem descriptiones inter se discriminibus his erunt notatae, uti, quae Graecorum habent usus, ex quadratis designentur, latina e paribus lateribus trigonorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장7)
Quae videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장6)
itaque si dorici generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장11)
in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장2)
deinde tunc quadrato saxo murus ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii lapides coagmentis contineantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장21)
Postea Silenus de symmetriis doricorum edidit volumen;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말34)
de aede Iunonis, quae est Sami dorica, Theodorus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말35)
item de aede Minervae, dorice quae est Athenis in arce, Ictinos et Carpion;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말38)
Eleusine Cereris et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말57)
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장17)
quadratus locus, qui erit longus et latus pedes denos, efficit areae pedes c. si ergo opus fuerit eum duplicare id est pedum CC item e paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum latus eius quadrati fiat, ut ex eo CC pedes duplicationibus areae respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말12)
Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae pedum quinquagenum, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus paribus lateribus describatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말15)
ita quam magna duo trigona in minore quadrato quinquagenum pedum linea diagonio fuerint designata, eadem magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore erunt effecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말16)

SEARCH

MENU NAVIGATION