라틴어 문장 검색

ut adsiduo iactatis aequore tellus prima labat, sic attoniti nil comminus ire mirantur fusasque putant adsurgere turmas, sic ubi perspicuae scandentem limina turris Idaliae volucres fulvum aspexere draconem, intus agunt natos et feta cubilia vallant unguibus imbellesque citant ad proelia pinnas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권5)
ut, iuxta prophetiam Isaiae, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci, id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere consuerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:4)
At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:2)
Equidem me ad velitationem exerceo, nam omnia corusca prae temore fabulor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 652)
namque qua est proxume draconem, circum caput eius involvitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장29)
dextraque coruscum extulit 'coruscum' si ornatum gemmis caput regis acceperis, sensus talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5521)
tum silvis scaena coruscis 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis longa coruscat serraco veniente abies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)
corusco semper sole rubens 'corusco' ardenti, hoc est aequi- noctiali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2341)
1 Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.15)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION