라틴어 문장 검색

Ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 62:3)
Sis licet infestus sociis regique mihique, dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:9)
ambieratque Venus superos, colloque parentis circumfusa sui "numquam mihi" dixerat "ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, dummodo des aliquod:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:2)
Illa verecundo vix tollens lumina vultu "o, dea, namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est, et liquet esse deam, duc, o duc" inquit "et offer coniugis ora mihi, quem si modo posse videre fata semel dederint, caelum accepisse fatebor."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 96:2)
"Sis, o pulcherrime, visus utiliter populosque iuves tua sacra colentes !"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:9)
legi ipse animoque notavi et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:6)
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum non putet, e gremio reiciatque suo, "inspice " dic " titulum, non sum praeceptor amoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 136)
tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto - nam spes est animi nostra timore minor - quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira et poenae tu sis altera causa, cave!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 154)
ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1102)
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pavida pectora fida manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 323)
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, clamabis miseri nomen inane viri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 324)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
"tu quoque" dic " studiis communibus ecquid inhaeres, doctaque non patrio carmina more canis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 76)
forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fata secuta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 714)
sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 720)

SEARCH

MENU NAVIGATION