라틴어 문장 검색

Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장1)
solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)
quam velut publicam largitionem Otho secretioribus apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor ut Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum vicino ambigenti, universum vicini agrum sua pecunia emptum dono dederit, per socordiam praefecti, quem nota pariter et occulta fallebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장3)
falluntur quibus luxuria specie liberalitatis imponit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장5)
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장5)
utrisque frustra fuit, Vitellianis inpune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia fallentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장4)
Non fallebat duces impetus militum, sed bellantibus aliis placuit expectari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장1)
tunc servus e Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장3)
Nihil eorum Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili bello, transfugiis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장1)
plures fefellere, fide amicorum aut suomet astu occultati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장4)
neutro inclinaverat fortuna donec adulta nocte luna surgens ostenderet acies falleretque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장8)
venere tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus numerus neque ad penetrandum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장2)
nec fefellere ea Mucianum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장14)
nec exploratione occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장9)
et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis penetrabant, locum ac praesidium monstrantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION