라틴어 문장 검색

postremo, velut translata iam fortuna, servi liberti paratus principis apud adulterum visebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장7)
Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장1)
exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장3)
unde fama eius evecta insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장2)
Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus viseretur, lacu in ipso navale proelium adornatur, ut quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed levibus navigiis et minore copia ediderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장1)
biformis hominum partus et suis fetum editum cui accipitrum ungues inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장4)
et Agrippina ferociae memor 'non miror' inquit 'Silanam, num- quam edito partu, matrum adfectus ignotos habere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장5)
satis constitit fuisse in eo exercitu veteranos qui non stationem, non vigilias inissent, vallum fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장3)
ibi se summa fortuna digna visere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장6)
profectique Romam dum aliis curis intentum Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur intravere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi viserent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장4)
quod comiter a visentibus exceptum, quasi impetus antiqui et bona aemulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장7)
nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장6)
ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장7)
orare ut quamvis periculo matris exterritus visendi curam differret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장4)
ac, si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION