라틴어 문장 검색

nec multo post duxit uxorem Octauiam edidit que pro Claudi salute circenses et uenationem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:5)
Spectaculorum plurima et uaria genera edidit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 1:1)
gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:1)
itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:4)
auus clarior studiis quam dignitate - non enim egressus praeturae gradum - multiplicem nec incuriosam historiam edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:2)
Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorum Floralium nouum spectaculi genus elephantos funambulos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 1:1)
Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 2:1)
'saepe facias,' cum saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:6)
et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:4)
atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:4)
Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:1)
Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:1)
edidit naualis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 2:3)
Fecit et ludos saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius proxime, sed quo olim Augustus ediderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 3:1)
celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION