라틴어 문장 검색

egregii quotiens exisset foederis auctor, stipatur sociis, circumque armata clientum agmina privatis ibant famulantia signis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:37)
egregios invitant praemia mores.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:58)
sic ubi fecunda reparavit morte iuventam et patrios idem cineres collectaque portat unguibus ossa piis Nilique ad litora tendens unicus extremo Phoenix procedit ab Euro:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:212)
Fallitur egregio quisquis sub principe credit servitium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:63)
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:1)
Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius adferre possit dispendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 3:1)
Posiae tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:2)
Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:2)
nam senem Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii conpertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장6)
sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장2)
primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장11)
egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장4)
sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장16)
nihil tamen Tiberium magis penetravit quam studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent versique ad caelum ac deos integram illi subolem ac superstitem iniquorum precarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장4)
idque et sibi et cunctis egregium si modus adiceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION