라틴어 문장 검색

verum ei, qui foro destinabitur, non in unam partem aliquam sed in omnia, quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti videbuntur, elaborandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 136:1)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 195:3)
adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 63:1)
sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:2)
Cicero quidem Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum reo dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 31:2)
poterat enim emendari negligentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 251:2)
qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:2)
verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 257:3)
pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:1)
In singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata, in coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 36:3)
id apud nos improprium, ἄκυρον apud Graecos vocatur, quale est, tantum sperare dolorem, aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, mortem ferre, aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est, de cruce verba ceciderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 42:3)
nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:2)
quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 76:1)
emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum declamans filium a matre decem in utero latum esse dixisset, quid?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION