라틴어 문장 검색

Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:2)
nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:5)
Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:4)
Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:2)
qualis vero sit orator ex eo quod is dicendo efficiet poterit intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:5)
Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:5)
an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:1)
Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:5)
id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:7)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:4)
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:1)
Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:4)
hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장1)
Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장4)
- hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION