라틴어 문장 검색

Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:1)
Solum enim hoc ex omnibus humoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 12:2)
Ex his septem motibus unus tantum in divinis corporibus invenitur, sphaeralem dico, quo movetur caelum, quo sidera, quo cetera moventur elementa.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:1)
Terrenis animalibus illi sex praecipue familiares sunt, sed nonnumquam adhibetur et septimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:2)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:3)
Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus videmus nec aquam nec aerem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere, nullamque noxam vicinis vel adpositis sibi rebus inferre:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 3:1)
Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem vel, si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 22:1)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:1)
ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:2)
Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
rupisse videntur Concordes elementa moras, rursusque redire Nox manes mixtura deis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION