라틴어 문장 검색

ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque ad mare invia palustri limo et voraginibus claudunt, elephantos cum adsueto praesidio posuit, post eos equites, tum modico intervallo relicto ceteras copias in secunda acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 226:1)
et munimenta sequentes impedierunt, et angustiae vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 235:1)
multis in ipso itinere caesis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 237:1)
sedecim elephantos post triarios in subsidio locaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:1)
nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi praestant - sive robore animorum vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:2)
partes eas interpositis binis elephantis distinguebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 451:2)
hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 452:1)
continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 455:2)
tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 463:2)
media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 465:3)
ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 482:1)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 499:2)
ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 156:1)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION